ALAESA

ALAESA
ALAESA
urbs Siciliae olim Episcopalis sub Archiepiscopo Syracusano. Vocabulum eius varie, apud auctores, scriptum reperitur. Nam Phalaridi, Ptolemaeo ac Straboni est Α῎λαισα. Diodoro Α᾿λέσω Antonino Alesa, Ciceroni 2. Verrin. c. 7. Halesa, unde oppidani Plinio l. 3. c. 8. Halesim. Et Inscriptioni Antiquae saepius repetitur ὁ Α῎λαισος ποταμὸς. Qui apud Columellam legitur Halesus, l. 10.
Et quoe Sicanii flores legistis Halesi.
Apud Sil. Ital. l. 14. sic legitur;
Venit ab amne trahens nomen Gela, venit et Hesa.
Verum cum nullum uspiam reperiatur Siciliae opidum Hesa, credibile est scripsisse Silium,
---- ---- Venit Alesa.
Describitur a Diodoro l. 14. in colle, 8. stad, a mari dissito. Tamen ad mare portum habuit, de quo Cicer. Verrina 3. Condita est annis circiter 400. ante Christum, vel, ut nonnullis visum, ab Archonide Herbitensium praefecto, vel, ut alii, a Poenis. Diodor. ubi supra. Τινὲς δέ φασιν ὑπὸ Καρχψδονίων εντίςθαι τὴν Α῎λεσαν, καθ᾿ ὃν καιρὸν Α᾿μίλκαρ τὴν πρὸς τὸν Διονύσιον εἰρήνην ἐποιήσατο. Cui sententiae Alaesini libentius accesserunt, quia cum Herbita cum Alaesa magnitudine, et opibus haudquaquam esset conferenda, pudebat illos tam sordidae originis. Locum enim fuisse Alaesae inter urbes Siciliae clarissim as docet Cicer. l. 13. Ep. 32. in Halesina civitate tane lauta, quam nobili. Et Verr. 3. c. 73. Siciliae civitates multae sunt, Iudices, ornatae, atque honestae, ex quibus imprimis numeranda est civitas Halesina. Nullam enim reperictis, aut officiis fideliorem, aut copiâ locupletiorem, aut auctoritate graviorem. An hinc Alisa, vel, quod idem est Aliza, i. e. exsultabunda, Punice nominata est? Quô epithetô in Scriptura in signiuntur urbes, quae divitiarum nomine gloriantur, et insolescunt. Sic Tyrus, Esai. c. 23. v. 7. Et Nineve, Zeph. c. 2. v. 15. Et Ierusalem, Esai. c. 22. v. 2. etc. 23. v. 7. Ut ut hoc sit, verisimile est (aliza) i. e. exsultabundum, Punicô vocabulô dictum esse fontem Alesini Agri, de quo Solinus c. 11. In Halesina regione fons, alias quietus ac tranquillus cum siletur: Si insonent tibiae, exsultabundus ad cantus elevatur, et quasi miretur dulcedinem vocis, ultra margines intumescit. Et Priscianus in versione Dionysii Periegetis,
Hic et Halesinus fons est, mitissimus undis,
Tibia quem extollit cantu saltare putatur
Musicus, et ripis laetans excurrere plenis.
Hic, inquam, fons Alesini agri ad cantum cum exsultatione intumescere creditus, vere ne, aut secus, nil nostrâ refert, cum a Poenis appellatus esset (ain Alisa) fons exsultabundus; Inde regioni postmodum, et urbi et amni vicinis inditum nomen. Bochart. l. 1. Phaleg. c. 27. Videtor Cluver. Sicil. Ant. l. 2. c. 4. Nic. Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Caronia — Infobox CityIT img coa = official name = Caronia name = Caronia region = Sicily province = Province of Messina (ME) elevation m = 304 area total km2 = 226 population as of = Dec. 2004 population total = 3555 population density km2 = 16 timezone …   Wikipedia

  • Halaesa — (also spelled Alaesa or Halesa; Greek: polytonic|Ἄλαισα, Diod.; Strab.; Ptol.; Latin: Halesa, Sil. Ital. xiv. 218), was an ancient city of Sicily, situated near the north coast of the island, between Cephaloedium (modern Cefalù) and Calacte… …   Wikipedia

  • Agathyrnum — or Agathyrna (Ancient Greek: polytonic|Ἀγάθυρνα), [Polyb. ap. Steph. Byz., polytonic|Ἀγαθύρνον, Ptol.: Agathyrna, Sil. Ital. xiv. 259, Livy; Agathyrnum, Plin.] was an ancient city on the north coast of Sicily between Tyndaris and Calacte. It was… …   Wikipedia

  • Halesa — (también escrito Alaesa o Halaesa; en griego antiguo Ἄλαισα) fue una antigua ciudad de Sicilia, situada cerca de la costa norte de la isla (37°59′N 14°14′E / 37.983, 14.233 …   Wikipedia Español

  • Hierón II — Tirano de Siracusa Tetradracma de Hierón II. Cara:Filistis, esposa de Hierón II Cruz:Niké conduciendo una cuadriga Reinado 270 a. C …   Wikipedia Español

  • ALESA — I. ALESA condita ab Archonide Erbitensium duce, in tumulo octo stadia a mari distante, deductis in eam mercenariis et aliis convenis, quos belli cum Dionysio metus Erbitam compulerat. Cum ob oppotrunitatem maris ocius incrementum cepisset,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HALESA — Siciliae civitas. Cic. Verr. 5. excisa, ubi nunc Caroniae castr. Fazello. In eius agro fons erat, ad sonum tibiarum, exsultans, Solin. Ibi fluv. Halesus ex Aleso monte proximo Aetnae. Vide Alaesa …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”